Ga naar inhoud. | Ga naar navigatie

Persoonlijke hulpmiddelen

slider

Sections

1334

05-05-1334. Graaf Willem III presenteert Wouter van Drongelen als pastoor van de parochiekerk van Amsterdam.

5 mei.
Guillelmus, Hannonie, Hollandie comes ac dominus Frizie, universis presentia visuris notum facimus, quod nos ecclesiam parrochialem de Aemstelredamme, per se divisam et separatam ab ecclesiis de Oude Aemstel et Niewe Aemstel, vacantem ad presens per mortem seu liberam resignationem magistri Johannis de Ratinghen, ultimi rectoris eiusdem, Waltero de Dronghele filio quondam domini Johanni de Dronghele propter Deum pure et in elimosinam contulimus et conferimus per presentes, supplicantes vobis venerabili viro domino archidiacono loci eiusdem, quatinus ipsum ad dictam ecclesiam admittatis et rectorem instituatis, in eadem solempnitatibus adhibitis in talibus fieri consuetis.
In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum nostrum duximus apponendum. Datum in Querceto feria quinta post festum beatorum Philippi et Jacobi apostolorum anno Domini MCCC trecesimo quarto.

S0008-30

Gerelateerde inhoud
Bronnen & Literatuur
Share |